Isaiah 41

HIER. Quia in salo gentes, scilicet quae salsis et amaris fluctibus saeculi tunduntur.I ID. Quidam Hebraeorum hoc ad Cyrum regem Persarum referunt, etc., usque ad qui ab initio cognovit haec. Laborem vel lassitudinem ejus vitae non sentiet: . ID. Id est gentes in circumitu, etc., usque ad et confortavit eum clavis praeceptorum, ut in timore Domini permaneret. . ID. Dominus ad apostolos affectuose, etc., usque ad postea electi in amicitiam Dei jungimur. Jam usque ad extrema Judaei dispersi, et inde ad finem multi vocati. . ID. Vermes dicuntur apostoli, tanquam ejus imitatores qui dicit: Psal. 21.. Et sicut vermis penetrat terram, sic praedicatio eorum corda audientium. Sicut ille qui dicit: I Cor. 15.; et alibi: Gal. 2.. Vir ecclesiasticus habet praedicationis rostra, etc., usque ad ut male congregati bene dividantur. . ID. Arborum varietates diversitatem spiritualis gratiae significant, ne saltem una chorda de cithara Domini, et aliqua virtus gratiarum Ecclesiae deesse videatur: quarum sublimitatem ad coelestia festinantem illuminat lignum olivae, fomes lucis, requies laborantis vel lassati. LXX: quae est arbor albae spinae similis, etc., usque ad et ideo consolatores sanctae Ecclesiae significat. . ID. Significat quia idola nec audiendi nec respondendi habent facultatem, etc., usque ad patet quod idola post adventum Christi vocem amiserunt. Neque daemones possunt, nisi Dei permissione, quod assident idolis, quia nec porcos, nec sancti Job jumenta potuerunt disperdere sine Dei permissione. Paulus quoque tradidit Satanae quosdam. . ID. Adhuc contra idola loquitur et contra cultores eorum, etc., usque ad ut credant in eum qui venit ab ortu solis. quasi diceret: Nullus in gentibus fuit qui annuntiaverit adventum Filii. Si est autem qui annuntiaverit, dicemus, quia justus est; in adventu Filii, daemones, qui in idolis ventura nuntiabant, obmutuerant. Quia bruta gentilium corda errorem suum intellexerunt, et vaticinia falsa reliquerunt. Ecclesiam significant; ecce astiterunt filii, scilicet tui, quos per fidem meam donavi tibi, scilicet apostoli, quorum praedicatione nati sunt tibi filii. . Quidquid de idolis vel de gentibus diximus, ad haeresiarchas et pravitatis dogmata referamus, quia, Christo pacem Ecclesiae nuntiante et veritatem monstrante, ipsi errores sequuntur, et vento et turbini comparantur.
Copyright information for VulgGlossa